ADULTERIUM

ADULTERIUM
ADULTERIUM
primus inter Gentiles poenâ affecisse legitur Hiectus Argivus, apud Alexandr. Genial. dier. l. 4. c. 1.quem alii Hiettum vocant, vide Paufan. Boeot. Aegyptii Adulteros mille plagis caesos castrârunt, Laur. Rhodomannus in Diodori Sic. l. 2. c. 3. quorum severitatem Romanos quoque sequutos esse innuti Horat. Sat. 2. l. 1. v. 46.
--- --- --- --- Quin etiam illud
Accidit, ut cuidam testes, caudamque salacem
Demeteret ferrum.
Apud alios tanti flagitii poena erat, membrorum detruncatio artuumque mutilatio et praesertim autium nariumque, ut ipso vultu sceleris atrocitatem loquerentur; Adr. Turneb. Adversar. l. 28. c. 46. Martial. l. 3. Epigr. 85.
Quis tibi persuasit nares abscindere moecbo?
Combustione porro punita esle Adulteria, pater ex sacris, vide Gen. c. 38. v. 24. Mosaica postea lex lapidatione illa ulta est, vide Ezech. c. 16. v. 38. quam poenam simpliciter mortem vocari, probant quidam, ex Levitici c. 20. v. 10. Morte plectatur. Alii tamen generali hôc vocabulô suffocationem, ut pote mitius mortis genus, cum favores ampliandi sint, hîc intelligunt. Apud Graecos poena in viris παρατιλμὸς et ῤαφανίδωϚις fuit, quo alludit Iuvenal. Sat. 10. v. 317.
--- --- --- Quosdam moecbos et mugilis intrat.
Vide in fra Paratilmis it. Raphanus. Feminas vefo templorum aditu arcuerunt, quae si matronarum habitu incederent, cuique obvio vestes illarum dilacerate ius erat. Apud Romanos antiquissimis temporibus, cognati und cum viro de adulterra iudicârunt: iuxta legem a Romulo latam, Adulterii convictam, vir et cognati, uti volent, necanto. Insequutus dein Numa aliam, super eodem crimine, legein tulit, cuius capita: Pellex aram Iunonis ne tangito, sitanget, Funoni crinibus demissis agnam feminam caedito, apud Festum Pomp. l. 14. M. Fabius mattonas stupri damnatas pecuniâ multabat, Liv. Dec. 3. l. 5. Alii relegatione, vide Sueton. in Aug. c. 65. dotis atnissione, vide Senec. Controv. 5. l. 1. gladiô, vide Sueton. in Iulio c. 48. deturbatione e Saxo Capitolino, vide Senec. l. 1. Declam. 3. etc. Tandem ab Augusto lata Lex Iulia est, coercendis adulteriis stuprisque, Sueton. in eo c. 34. in cuius laudem Horat l. 4. Carm. od. 5.
Nulls polluitur casta domus stupris,
Mos, et lex maculosum edomuit nefas:
Laudantur, Simili prole puerperae:
Culpam poena premit comes.
Eius capita hinc inde dispersa collegit Barn. Brislonius, illaque eleganti commentario explicavit. Sewuentibus temporibus, velut obsoletam, postliminii iure reduxit Domitianus. Unde Martial. l. 6. Epigr. 2.
Lusus erat sarrae connubia sallere taedae,
Lusus et immeritos exsecusse mares.
Utraque in probibes, Casar.
Poena, relegatio, Ancyrana Synodus Can. 7. Adulterum a participatione sacrorum mysteriorum exclusit septem annis integris. Mosocovitae in partes dissecant; Nonnullae gentes ferreis catenis collo adulteri saxa alligabant, ut, omnibus ludibriis expositus, solo terrore fragiliorem sexum a corruptela arceret, Olaus M. et ex illo Corn Scribonius Graphaeus Epit. l. 6. c. 12. Apud eundem l. 14. c. 6. Mulier adulteraus, testimoniô sex. virorum deprebensa. perdit dotem, et quidquid secum tulit in cohabitationem viri: quaelex non barbara, sed Romana videri posset, vide supra. Plato adulterum Magistratu arcendum censuit; de Legg. 9. l. 8. De veterib. Germanis Tacitus de mor. Germ. c. 19. Adulteriorum poena, inquit, proesens et maritis permissa. Accisis crinibus nudatam coram propinquis expellit domo maritus,ac per omnem vicum verbere agit, etc. Plura vide apud Thom. Dempster. Antiqq. Rom. l. 8. Paralip. ad c. 24. Berneggerum Quaestion. in Tac. Germaniam 103. 104. etc. Adiciam hoc unum, quod ne inter milites quidem adulter recipi potuerit, apud Romanos, ut habet Menander ICtus l. 41. ff. § 7. de Re milit. Pluar hanc in rem retro dicta sunt.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • adulterium — index adultery Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Adulterium — Adul|te|ri|um das; s, ...ien [...i̯ən] <aus gleichbed. lat. adulterium> (veraltet) Ehebruch, außereheliches Verhältnis …   Das große Fremdwörterbuch

  • Adulterium — Ægteskabsbrud, utroskab …   Danske encyklopædi

  • adulterium — /aedaltiriyam/ A fine anciently imposed for the commission of adultery …   Black's law dictionary

  • adulterium — /aedaltiriyam/ A fine anciently imposed for the commission of adultery …   Black's law dictionary

  • adulterium — A fine imposed for adultery …   Ballentine's law dictionary

  • propter adulterium — By reason of adultery …   Ballentine's law dictionary

  • АДЮЛЬТЕР —    • Adulterium,          измена жены мужу. В Афинах, как и вообще в греческих государствах, при μοιχεία мужу дозволялось самому карать за нанесенное ему оскорбление. Если он не желал сам воспользоваться этим правом, то мог представить письменную …   Реальный словарь классических древностей

  • ADULTERA — priusquam convincitur, suspecta est: dequae Lex sic sonar Numer. c. 5. v. 12. Si viri cuiuscumque uxor declinaverit, et immunda Facita fuerit adduct vir ille uxorme suam ad Sacerdotem, adducatque cum ea sacrisicium pro ea adducet itaque illam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Ehebruch — (Adulterium), die wissentliche Verletzung einer bestehenden Ehe durch außerehelichen Beischlaf. Leben in einem solchen Fall beide Personen in verschiedenen Chen, werden also durch den C. zwei Chen verletzt, so spricht man von einem Doppelehebruch …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”